Rozmiar: 15909 bajtów

- 231 -

1362. April 3. Liegnitz.

Herzog Wenzel räumt den Prediger-Mönchen zum heiligen Kreuz den Kirchhof der Pfarrkirche zu St. Marien ein und überweist dieser dafür ein anstossendes steinernes Gebäude.

In nomine domini amen. Et si grata principum munificencia se circa cunctos reddere debet liberalem, circa eos tamen precipue, qui militante spiritu in vera mentis castimonia jugiter deseruiunt creatori. Nos igitur Wenceslaus primus dei gracia dux Slezie et dominus Legniczensis ad perpetuam rei memoriam vniuersis et singulis volumus fore notum, quod conuertentes nostre consideracionis aciem ad hoc, qualiter.. religiosi fratres predicatores monasterii sancte crucis Legniczensis Wratisl. dyocesis in loco, quo morantur in Lignicz, non habuerint pro sua mansione debitum latitudinis spacium, cupientesque locum ipsum congrue ampliari, ac eciam attendentes, quod curia dotis ecclesie parochialis sancte Marie ibidem in Legnicz, que exusta est, per ignis incendium et fundus ipsius dotis aliquantulum distabat ab ipsa ecclesia et monasterio supradicto pro loco ipso ampliando sit apcior et propinquior, vt euidenter apparet, subscriptam arearum coramutacionem et translocacionem, de voluntate et consensu expresso honorabilis viri domini Nicolao de Ponkow canonici Wratisl. et moderni plebani ejusdem parochial. ecclesiarum, qui per hoc eciam indubie condicionem fecit huiusmodi ecclesie meliorem, duximus, matura deliberacione prehabita, vtiliter faciendam videlicet, quod domum lapideam cymiterio ejusdem ecclesie sancte Marie immediate contiguam, quam prius inhabitabant, dominus Nicolaus Keppil et Theodricus notarius ciuitatis, cum area et fundo ad ipsam domum pertinentibus ab antiquo, prefato domino Nicolao recipienti dicte ecclesie nomine tradidimus et donauimus liberaliter pro area siue fundo dotis ecclesie memorate ipsam quoque dominum muratam, aream et fundum ipsius eidem ecclesie incorporamus, inuisceramus, ascribimus et applicamus per.. plebanum, qui est, uel pro tempore fuerit, tamquam dotem antedicte parrochialis ecclesie libere ab omni exaccione, contribucione, censu, tallia, collecta et alia quauis solucione, quocumque nomine uel vocabulo censeatur, libere perpetue possidenda, volentes ex nunc et inantea hujusmodi domum, fundum et aream taliter permutatam, omni immunitate, libertate legis et exempcione, quibus alie dotes ecclesiarum, quarumcumque ciuitatum et locorum Wratislauiensis dyocesis supradicte, gaudere sunt solite, eciam debere perfrui temporibus perpetuis affuturis; aream autem, in qua prius dos hujusmodi ecclesie extitit, pro nostro et progenitorum nostrorum salutari remedio, prefato monasterio fratrum predicatorum in Legnicz pro amplificacione habitacionis eorumdem speciali benignitatis munificencia perpetuo applicamus, ea tamen condicione expresse et nominatim adiecta, quod prior et conuentus ejusdem monasterii, qui sunt, uel pro tempore fuerint, racione hujusmodi aree censum annuum et perpetuum, qui pridem pro lampade in dicta ecclesia parrochiali sancte Marie ardente, de predicta domo lapidea et fundo, qui, ut prefertur, incorporati sunt ecclesie, solui consueuit, tamdiu teneantur soluere sine diminucione qualibet, quousque equiualentem et equecertum censum pro lampade hujusmodi comparabunt. Nichilominus iidem fratres predicatores in hujusmodi area nullum penitus debent oratorium, capellam, altare, uel aliam quamcumque structuram erigere, quouisque sito, colore uel ingenio directe uel indirecte in dispendium predicte parrochialis ecclesie, uel plebani neque alias hujusmodi uel alia quacumqua occasione sinistra, sub quacumque forma, uel modo concipienda, ipsorum ecclesie et .. plebani prejudicium nullatenus attemptare; quod eciam iidem fratres suis proprijs et successorum suorum nominibus fideliter promiserunt. Et uos eciam pro nobis et heredibus nostris promittimus, prefatum plebanum et ipsam ecclesiam in libertate, immunitate et indempnitate predictis manutenere, perpetuo et fideliter conseruare, propter quod supplicamus reuerendo in Christo patri domino Preczlao Wratisl. episcopo loci ordinario conpatri nostro karissimo seriose, quatinus, ne hujusmodi permutacio salubris in futurum, quod absit, aliqualiter violetur, dignetur eciam suis litteris cum auctoritatis et decreti interposicione in hujus rei pleniorem euidenciam et firmitatem graciosius confirmare. In quorum omnium testimonium presentes dari iussimus nostri sigilli majoris munimine roboratas. Actum et datum Lignicz anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo secundo, sabbato, quo in dei ecclesia Sicientes decantatur; presentibus nostris fidelibus dominis Nycolao decano Ligniczensi, Henrico de Landiscron, Ottone Buzewoy militibus, Heyncone Buch, Stephano Trache, Gunczlino Rotkirch et Nicolao de Schelndorf nostre curie notario, qui presentes habuit in commisso.

O. d. St. L. No. 105. An Pergamentstreifen das wohl erhaltene Siegel mit dem Rücksiegel in rothem Wachs. — Bitschens Privilegb. f. CLXXXIII. — Dessen Geschossb. p. 112.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów